- BALNEATOR
- BALNEATORqui balneum succendit ac calefacit, Lampridio in Commodo, c. 1. Quum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit: quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret.Sic in Vita Catini Flav. Vopise. c. 17. Balneatores dixit, qui balnea praeparant. Graeci quoque Βαλανέα vocant, cuius hoc erat munus arque ministerium. Glossae, Balneator Βαλανεὺς. Sed id magis ostenditur Graecô Epigrammate, in quo queritur Auctor, de balneo sibi nimis calido a balneatore praeparatô:Εἰς Βαλανεῖον ἔππυρον.Τοῦτο πυρὰν κλήζειν μᾶλλον δεῖ κ᾿ οὐ βαλανεῖον,Ἥν ποθ᾿ ὁ Πηλέδης ἧψε Μενοιτιάοη,Ἢ τὸν Μηδείης ςτέφανον τὸν γείτον᾿ ἐριννύςΕ᾿ν θαλάμοις Γλαύκης εἵνεκεν Αὐσονίδου.Φεῖσαί μου βαλανεῦ πρὸς τοῦ Διὸς, εἰμὶ γὰρ ἀνὴρΠάντα γρόφων τὰ βροτῶν ἔργα καὶ ἀθμνάτων.Εἰ δὲ πρόκειταί σοι πολλοὺς ζῶντας κατακαίειν,Α῞πτε πυραν ξυλίνην, δήμιε, μὴ λιθίνην.Hoc pyram vocare potius oportet, quam balneum,Qualem olim Pelides accendit menoetii filio.Aut Medeae sertum, quod illa ErinnysIn thalamis Glaucae posuit Ausoniae.Parce mihi, Balneator, per Iovem, sum enim vir,Omnia scriptis enarrans, mortalium gesta ac immortalium,Quod si propositum est tibi multos viventes incendiô necare,Accende pyram ligneam, carnifex, non lapideam, etc.Salmas. ad Lamprid. loc. cit. Neque vero solum de viro, sed et de femina Balneator dicitur, uti Servius docet, qui voces has, auctor, senator, balneator, fullo, et similes generis utrinsque esse, ait, Casaubon. ad Pollionem in Victorin. c. 31. Nomina quaedam Balne atorum apud Romanos vide infra voce Fortunatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.